C. I. Duo metropolitani in una eademque prouincia esse
non possunt.Peruenit ad nos, quod quidam preter ecclesiasticas ordinationes
affectantes potentiam per pragmaticum sacrum
unam prouinciam in duas diuidant, et ex hoc inueniuntur
duo metropolitani episcopi in una eademque esse prouincia.
Statuit igitur sancta sinodus deinceps nichil tale attemptari
a quolibet episcopo, eos uero, qui aliquid tale temptauerint,
cadere de proprio gradu.
Gratian. Hactenus de electione et ordinatione clericorum
tractauimus. Nunc ad symoniacorum ordinationes transeamus,
et ut facile liqueat, quid super hac heresi sanctorum Patrum
decreuit auctoritas, causa deducatur in medium, cuius negotium
et de scienter a symoniacis ordinatis, et de ignoranter a symoniacis
consecratis, et de ordinationibus, que per pecuniam fiunt,
contineat.