Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Oleo sanctificato non prohibentur episcopus tangere infirmos.

Illud superfluum uidemus adiectum, ut de episcopo
ambigatur, quod presbiteris licere non dubium est. Nam
idcirco de presbiteris dictum est, quia episcopi occupationibus
aliis inpediti ad omnes languidos ire non possunt.
Ceterum si episcopus aut potest, aut dignum ducit aliquem
a se uisitandum, et benedicere, et tangere crismate sine
cunctatione potest, cuius est ipsum crisma conficere.
Non penitentibus istud fundi non potest, quia genus
est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur,
quomodo unum genus putatur posse concedi? His
igitur, frater karissime, omnibus, que tua dilectio uoluit a
nobis exponi, prout potuimus respondere curauimus.
III. Pars. Gratian. Crisma uero a suis episcopis ad baptismi
sanctificationem presbiteri petant.
Unde in Cartaginensi Concilio IV.: [c. 36.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

331/332
Gehe zu Spalte: