Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Presbiteri ultra suum modum contendere non presumant.

Item Gelasius. [Papa Episcopis per Lucaniam, etc.
epist. V. c. 8.]
Presbiteros ultra suum modum tendere prohibemus,
nec episcopali fastigio debita sibimet audacter assumere,
non conficiendi crismatis, non consignationis pontificalis
adhibendae sibimet arripere facultatem.


Gratian. Sed istud Gregorii pro scandalo sedando semel
concessum legitur. Illud autem Leonis et Gelasii usu approbante
preualuit, nisi forte ubi aliquorum consuetudo hoc admisit,
ut in absentia episcopi extrema necessitate cogente ex concessione
Gregorii presbiteri baptizatos in frontibus liniant. Prohibitio
uero Leonis et Gelasii in eo casu intelligatur, cum episcopi presentes
sunt, uel cum non cogit ultima necessitas. Oleo uero sanctificato
permittitur eis ungere infirmos. Unde Iacobus ait: "Infirmatur
quis in uobis? inducat presbiteros ecclesiae, qui orent
super eum ungentes eum oleo, et oratio fidei saluabit infirmum."
II. Pars. §. 1. Sed queritur, an episcopis liceat eodem
oleo ungere infirmos? uel si inpenitentibus huiuscemodi unctio
sit concedenda?
De his uero ita scribit Innocentius Papa: [ad Decentium
Eugubinum Episcopum, epist. I. c. ult.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

331/332
Gehe zu Spalte: