Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Excommunicetur, qui legatum sedis apostolicae inpedire temptauerit.

Si quis autem legationem inpedit, non unius, sed multorum
profectum auertit, et sicut multis nocet, ita a multis
arguendus est, et bonorum societate priuandus. Et quia
Dei causam inpedit, et statum conturbat ecclesiae, ideo
ab eius liminibus arceatur. Ab omnibus itaque talis est
cauendus, et non in communione fidelium usque ad
satisfactionem recipiendus.


III. Pars. Gratian. Archidiaconi quoque, quamuis ex
offitio suo clericorum uitam diligenti examinatione debeant inquirere,
et que corrigenda inueniunt episcopo nunciare, tamen
dominacionem super eos exercere, et censum ab eis exigere prohibentur.
Unde in Cabillonensi Concilio [c. 15.] legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

329/330
Gehe zu Spalte: