Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Etiam subdiacono uices suas committit apostolica ecclesia.

Valde necessarium esse perspeximus, ut sicut decessorum
nostrorum fuit iudicium, ita uni eidemque personae
omnia committamus, et ubi nos presentes esse non possumus,
nostra per eum, cui precipimus, representetur auctoritas.
Quamobrem Petro subdiacono sedis nostrae intra
prouinciam Siciliam uices nostras auxiliante Deo commisimus.
Nec enim de eius actibus dubitare possumus, cui
Deo auxiliante totum nostrae ecclesiae noscimur patrimonium
commisisse.
II. Pars. Gratian. Legatum uero apostolicae sedis quicumque
inpedierit, usque ad satisfactionem excommunicetur.
Unde Alexander: [Papa I. epist. II. omnibus Episcopis]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

329/330
Gehe zu Spalte: