Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. A nullo debet suscipi, quem Romana repellit ecclesia.

Item Gregorius. [I. V. epist. 26.]
Miratus ualde sum, quia in tanto Salonitanae ecclesiae
clero uel populo uix duo ex sacris ordinibus inuenti
sunt, frater scilicet et coepiscopus meus Paulinus, et dilectissimus
filius meus Honoratus archidiaconus eiusdem
ecclesiae, qui communicare Maximo sacerdotium rapienti
minime consentirent, et se Christianos esse cognoscerent.
Debuistis enim, karissimi filii, pensare ordines uestros, et
quem sedes apostolica repellebat repulsum cognoscere, ut
prius, si posset, ab illatis criminibus mundaretur, et tunc
ei uestra dilectio communicaret, ne particeps obligationis
existeret.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

319/320
Gehe zu Spalte: