Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Cui pro actibus prauis Apostolicus inimicatur, communicare non debemus.

Si inimicus est iste Clemens alicui pro actibus suis,
et uos nolite expectare, ut ipse uobis dicat: cum illo nolite
amici esse, sed prudenter obseruare debetis, et uoluntati
eius absque communicatione obsecundare, et auertere
uos ab eo, cui ipsum sentitis aduersum; sed nec loqui his,
quibus ipse non loquitur, ut unusquisque, qui in culpa est,
dum cupit omnium uestrum amicicias habere, festinet
cicius reconciliari ei, qui omnibus preest, et per hoc redeat
ad salutem, cum obedire ceperit monitis presidentis. Si
uero quis amicus fuerit his, quibus ipse non loquitur,
unus est ipse ex illis, qui exterminare ecclesiam Dei
uolunt, et cum corpore uobiscum esse uideatur, mente et
animo contra uos est. Et est multo nequior hostis hic,
quam illi, qui foris sunt, et euidenter sunt inimici; hic enim
per amiciciarum speciem que inimica sunt gerit, et ecclesiam
dispergit et uastat. Ideoque huiusmodi apostolicis
institutis uos monentes instruimus, ut effecta certior
karitas uestra sollicitius deinceps agere studeat et
cautius, ne peruersi et infideles homines ledendi fideles
et beniuolos habeant facultatem.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

319/320
Gehe zu Spalte: