Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Sine consilio integri ordinis uacantem ecclesiam episcopus non adeat.

Item ex eodem. [c. 16.]
Si quis episcopus uacans in ecclesiam non habentem
episcopum, subripiens populos, sine consilio integri ordinis
irruerit, etiamsi populus, quem seduxit, desideret illum,
alienum eum ab ecclesia esse oportet. Integrum autem
et perfectum concilium dicimus illud, cui metropolitanus
episcopus interfuerit.
IV. Pars. Gratian. Quod autem supra clerici se uigiliis
subtrahentes excommunicari iubentur, de his intelligendum est, qui
ab episcopo frequenter admoniti, negligentiam suam corrigere contempnunt.
Unde in Concilio Martini Papae legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

319/320
Gehe zu Spalte: