Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Communione priuetur episcopus, qui ecclesiam sibi commissam adire neglexerit.

Item ex Concilio Antioceno. [c. 17.]
Si quis episcopus per manus inpositionem episcopatum
acceperit, et sibi commissum ministerium subire
neglexerit, nec acquieuerit ire ad ecclesiam sibi commissam,
hunc oportet communione priuari, donec susceperit
coactus offitium, aut certe de eo aliquid integre decreuerit
eiusdem prouinciae sinodus sacerdotum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

319/320
Gehe zu Spalte: