C. III. Qui ab episcopo non ordinantur, in pulpito non psallant uel legant.
Non liceat in pulpito psallere aut legere, nisi qui abepiscopo ordinati sunt lectores.
Gratian. De episcopis autem, a quibus uel in quibus locis
ordinari debeant, supra diffinitum est.
III. Pars. §. 1. Nunc autem queritur de his, qui ordinati
a parrochia sua non recipiuntur, uel pro aliqua causa eas
adire noluerint, an in alterius parrochia episcopale possint offitium
celebrare? De his in Concilio Martini Papae sic statutum
inuenitur: