Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Cantandi offitium sibi diacones non usurpent.

In sancta ecclesia Romana dudum consuetudo est
ualde reprehensibilis exorta, ut quidam ad sacri altaris ministerium
cantores eligantur, et in diaconatus ordine constituti
modulationi uocis inseruiant, quos ad predicationis
offitium et elemosinarum studium uacare congruebat.
Unde fit plerumque ut in sacro ministerio, dum blanda
uox queritur, congrua uita negligatur, et cantor
minister Deum moribus stimulet, cum populum uocibus
delectet. Qua de re presenti decreto constituo,


ut in sede hac sacri altaris ministri cantare non debeant,
solumque euangelicae lectionis offitium inter missarum solempnia
exsoluant; psalmos uero ac reliquas lectiones
censeo per subdiaconos uel, si necessitas exigit, per minores
ordines exhiberi. Si quis autem contra hoc decretum meum
uenire temptauerit, anathema sit.
II. Pars. Gratian. A quibus ordinandos oporteat esse
inmunes, breuiter monstratum est. De quorum uero manibus
suos ordines suscipere debeant, facile patet. Sacerdos enim
et cuncti infra ipsum constituti ab episcopis debent ordinari.
Unde in Concilio Martini Papae legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

317/318
Gehe zu Spalte: