Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XII. De eodem.

Item ex uerbis Augustini. (hinc inde collectis, et in
summam redactis ad Psal. LXX. uers. Quoniam
non cognoui.)
"Quoniam non cognoui litteraturam:" Aliqui codices
habent "negotiationes:" in quo diuersitas interpretum sensum
ostendit, non errorem inducit. Ergo si propterea
iste tota die laudem Dei dicit, quia non cognouit negotiationes,
corrigant se Christiani, non negotientur. Sed
ait mihi negotiator: Affero ex longinquo merces, mercedem
laboris mei, unde uiuam, peto: "dignus est operarius
mercede sua." De mendacio, de periurio agitur,
non de negotio. Ego enim mentior, non negotium. Possem
enim dicere, tanto emi, tanto uendam: si placet, eme.
Quomodo ergo reuocas a negotiatione? omnes artifices
mentiuntur, sutores, agricolae. Vis, ut optem carum tempus,
ut possim uendere annonam, quam seruaui? sed non
hoc faciunt, inquis, agricolae boni, nec illa negotiatores
boni. Quid enim? etiam et filios habere malum est, quia,
quando eis caput dolet, malae et infideles matres ligaturas


sacrilegas et incantationes querunt? Omnia ista
hominum, non rerum peccata sunt. Quere ergo episcope,
(dicit mihi negotiator) quomodo Psalmistam intelligas, et
noli me prohibere a negotiatione: negotiatio enim me non
facit malum, sed iniquitas mea et mendacium meum.
Queramus ergo negotiatores, qui presumunt gloriari ex
suis operibus, si sunt contra illam gratiam, quam hic
Psalmista commendat, ut nemo de suis operibus glorietur.
Et sicut contra medicos superbos salutis pollicitatores
uigilat hoc, quod dictum est: "Tota die salutem
tuam," sic contra negotiatores de operibus suis gloriantes
uigilat hoc, quod dictum est: "Os meum annunciabit
iustitiam tuam." Unde et Dominus expulit
illos de templo, uolentes suam iustitiam statuere et ignorantes
iustitiam Dei. Merito dictum negotium, quia negat
otium, quod malum est, neque querit ueram quietem, que
est Deus. ]


[PALEA.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

309/310
Gehe zu Spalte: