Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XI. De eodem.

Item Iohannes Chrysostomus super Matthaeum.
(id est auctor operis imperfecti, hom. XXXVIII.
ad c. 21. Matth.)
Eiciens Dominus uendentes et ementes de templo, significauit,
quia homo mercator uix aut numquam potest
Deo placere. Et ideo nullus Christianus debet esse mercator,
aut, si uoluerit esse, proiciatur de ecclesia Dei, dicente
Propheta: "Quia non cognoui negotiationes, introibo in
potentias Domini." Quemadmodum enim qui ambulat inter
duos inimicos, ambobus placere uolens et se commendare,
sine maliloquio esse non potest (necesse est enim, ut isti
male loquatur de illo, et illi male de isto), sic qui emit et
uendit sine mendacio et periurio esse non potest. Et
paucis interiectis: §. 1. Sed est nec stabilis substantia
eorum, neque ad bonum proficit, quod de malo congregatur.
Quemadmodum enim, si triticum aut aliud tale cernas
in cribro, dum huc et illuc iactatur, grana omnia paulatim
deorsum cadunt, et tandem in cribro nichil remanet, nisi
stercus solum: sic de substantia negotiatorum nouissime
nil remanet, nisi solum peccatum. §. 2. Sed omnes homines
uidentur esse mercatores; ostendam ergo, quis non


est negotiator, ut qui talis non fuerit, eum intelligas esse
negotiatorem. Quicumque rem conparat, non ut ipsam
rem integram et inmutatam uendat, sed ut materia sibi
sit inde aliquid operandi, ille non est negotiator; qui autem
conparat rem, ut illam ipsam integram et inmutatam
dando lucretur, ille est mercator, qui de templo Dei
eicitur. §. 3. Unde super omnes mercatores plus maledictus
est usurarius; ipse namque rem datam a Deo uendit, non
conparatam, ut mercator, et post fenus rem suam repetit,
tollens aliena cum suis, mercator autem non repetit rem
uenditam. §. 4. Adhuc dicit aliquis: Qui agrum locat, ut
agrariam recipiat, aut domum, ut pensiones recipiat,
nonne est similis ei, qui pecuniam dat ad usuram?
Absit. Primum quidem, quoniam pecunia non ad aliquem
usum disposita est, nisi ad emendum; secundo, quoniam
agrum habens, arando accipit ex eo fructum, habens domum,
usum mansionis capit ex ea. Ideo qui locat agrum
uel domum, suum usum dare uidetur, et pecuniam accipere,
et quodammodo quasi commutare uidetur cum
lucro lucrum; ex pecunia reposita nullum usum capis. Tertio
ager uel domus utendo ueterascit. Pecunia autem cum
fuerit mutuata, nec minuitur, nec ueterascit. §. 5. "Et
mensas nummulariorum subuertit." Pecunia spiritualiter
homines intelliguntur, quia sicut nummus habet caragma
Cesaris, sic homo habet caragma Dei. Et quemadmodum
solidus, qui non habet caragma Cesaris, reprobus
est, ita et homo, qui non ostendit in se imaginem Dei,
reprobus estimatur. Unde Ysaias dicebat ad Ierusalem:
"Pecunia tua reproba est, caupones tui miscent
uinum cum aqua, etc." Ideo ergo mensas nummulariorum
euertit, significans, quia in templo Dei non debent esse
nummi, nisi spirituales, id est, qui Dei imaginem, non diaboli,
portant. Aut certe mensas nummularioum sacerdotum
dicit scripturas. Nouo enim testamento succedente
priori, euersae sunt scripturae illorum. ]


[PALEA.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

307/308
Gehe zu Spalte: