Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. II. De eodem.

Item Gelasius. [Papa ad Episcopos per Lucaniam c. 17.]
Consequens est, ut illa quoque, que de Piceni partibus
nuper ad nos missa relatio nuntiauit, non pretereunda
putaremus, id est, plurimos clericorum negotiationibus inhonestis
et turpibus lucris inminere, nullo pudore censentes
euangelicam lectionem, qua ipse Dominus negotiatores
ex templo uerberatos asseritur expulisse, nec
Apostoli uerba recolentes, quibus ait: "Nemo militans
Deo implicat se negociis secularibus;" psalmistam quoque
Dauid surda dissimulantes aure, cantantem: "Quoniam
non cognoui negotiationes, introibo in potentias Domini."
Proinde huiusmodi aut ab indignis posthac questibus nouerint
abstinendum, et ab omni cuiuslibet negotiationis ingenio
cupiditateque cessandum, aut, in quocumque gradu sint
positi, mox a clericalibus offitiis cogantur abstinere,
quoniam domus Dei domus orationis et esse debet et
dici, ne per offitia negotiationis potius sit latronum
spelunca.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

307/308