Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. De eodem.

Decreuit sancta sinodus, nullum deinceps clericum aut
possessiones conducere, aut negociis secularibus se miscere,
nisi propter curam aut pupillorum aut orphanorum aut
uiduarum, aut si forte episcopus ciuitatis ecclesiasticarum
rerum sollicitudinem eum habere precipiat. Ubi patet,
quia alia sunt negocia secularia, alia ecclesiastica. Nonne
Moyses in seculo erat, cum crebro intraret tabernaculum, et
exiret, qui intus contemplatione rapiebatur, foris infirmantium
negociis urgebatur? Sic et Iacob ascendentes et
descendentes angelos uidit, quia rectores ecclesiae non


solum contemplando ascendunt, sed deorsum quoque
ad membra illius miserando descendunt. Et dum sacerdotes
horum facta imitantur, et se custodiunt, et subditorum
onera portant.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

305/306
Gehe zu Spalte: