[C. XIX.]
Item super Lucam.Singulis quoque generibus hominum conueniens tribuit
S. Baptista responsum unum omnibus ita: publicanis,
ne ultra prescriptum exigant, militibus, ne calumpniam
faciant, predam requirant; docens idcirco stipendia constituta
miliciae, ne, dum sumptus queritur, predo grassetur.
Sed hec et alia offitiorum precepta propria sunt singulorum,
misericordia communis est usus. Ideo commune
preceptum omnibus offitiis, omnibus etatibus necessaria, et
ab omnibus deferenda. Non publicanus, non miles excipitur,
non agricola, uel urbanus, diues et pauper, omnes in
commune admonentur, ut conferant non habenti. Misericordia
enim plenitudo uirtutum est, et ideo omnibus est
proposita forma perfectae uirtutis, ne uestimentis alimentisque
suis parcant. Misericordiae tamen ipsius pro possibilitate
conditionis humanae mensura seruetur, ut non sibi
unusquisque totum eripiat, sed quod habet cum paupere
partiatur.