Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XVIII.]

Item.
Pulcra etiam liberalitas est, in ipso quoque pauperis


dato mensuram tenere, ut habundes pluribus, non conciliandi
fauoris gratia ultra modum fluere. Quicquid enim
ex affectu puro et sincero promitur, hoc est decorum: non
superfluas edificationes aggredi, nec pretermittere necessarias.
Et maxime sacerdotibus hoc conuenit, ornare
Dei templum honore congruo, ut etiam cultu aula
Domini resplendeat, inpensas misericordiae frequentare,
quantum oporteat largiri peregrinis, non superfluas, sed
conpetentes. Item: §. 1. Conpatiamur itaque
alienis calamitatibus, necessitates aliorum quantum possumus
iuuemus, et plus interdum quam possumus. Melius
est enim causas prestare pro misericordia et inuidiam
perpeti, quam pretendere inclementiam; nos aliquando
in inuidiam incidimus, quod confregimus uasa mistica,
ut captiuos redimeremus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

301/302
Gehe zu Spalte: