Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Que penitentia sit inponenda sacerdoti, qui de fornicatione conuictus fuerit.

Presbiter, si fornicationem fecerit, quamquam secundum
canones Apostolorum debeat deponi, tamen iuxta auctoritatem
B. Siluestri Papae, si non in uitio perdurauerit,
si sua sponte confessus adiecit, ut resurgeret, decem
annis in hunc modum peniteat: tribus siquidem mensibus
a ceteris remotus pane et aqua a uespera in
uesperam utatur, diebus autem dominicis et precipuis
festis modico uino et pisciculis atque leguminibus recreetur,
sine carne et sagimine, ouis et caseo; sacco indutus
humi adhereat, die ac nocte iugiter misericordiam Dei
omnipotentis inploret. Finitis tribus mensibus continuis
exeat: tamen in publicum non procedat, ne grex fidelis
in eo scandalum patiatur; nec enim debet sacerdos publice
penitere, sicut laicus. Postea aliquantisper resumptis uiribus,
unum annum et dimidium in pane et aqua expleat,
exceptis dominicis diebus et precipuis festiuitatibus,
in quibus uino et sagimine, ouis et caseo iuxta canonicam
mensuram uti poterit. Finito primo anno et dimidio,
corporis et sanguinis Domini, ne indurescat, particeps fiat,
et ad pacem ueniat, psalmos cum fratribus in choro ultimus
canat, ad cornu altaris non accedat, iuxta B. Clementis
uocem minora gerat offitia. Deinde uero usque ad expletionem
septimi anni omni quidem tempore, exceptis pascalibus
diebus, tres legitimas ferias in unaquaque ebdomada
in pane et aqua ieiunet. Expleto septimi anni circulo,
si fratres apud quos penituit, eius condignam penitentiam


laudauerint, episcopus in pristinum honorem
iuxta B. Calixti Papae auctoritatem eum reuocare poterit.
Sane sciendum est, quia secundam feriam unum
psalterium canendo, aut unum denarium pauperibus
dando, si opus est, redimere poterit. Finitis septem
annis, deinde usque ad finem decimi anni sextam feriam
(nulla interueniente redemptione) obseruet in pane et
aqua. §. 1. Eadem quoque penitentia erit sacerdoti de
omnibus aliis peccatis et criminibus, que eum in depositionem
adducunt. Neque hoc cuilibet uideatur onerosum,
si sacerdos post lapsum digne, ut supra dictum est, penitens
ad pristinos redeat honores.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

291/292
Gehe zu Spalte: