Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

[C. IV.]

Item.
Quia aliquanti, de quibus loquimur, (ut tua sanctitas
retulit), ignorantia lapsos se esse deflent, his hac condicione
misericordiam dicimus non negandam, ut sine ullo
honoris augmento, in hoc, quo deiecti sunt, quamdiu
uixerint, offitio perseuerent: si tamen post hoc continentes
se studuerint exhibere. Hi uero, qui illiciti priuilegii


excusatione nituntur, et sibi asserunt ueteri hoc lege concessum,
nouerint se ab omni ecclesiastico honore, quo indigne
usi sunt, apostolicae sedis auctoritate deiectos, nec
umquam posse ueneranda attractare misteria, a
quibus se ipsi, dum obscenis cupiditatibus inhiant, priuauerunt.
Et quia exempla presentia cauere nos premonent
in futurum, si quilibet episcopus, presbiter atque
diaconus (quod non optamus) fuerit talis inuentus, iam
nunc sibi omnem per nos indulgentiae aditum intelligat
obseratum, quia ferro necesse est ut abscidantur uulnera,
que fomentorum non senserint medicinam.
III. Pars. Gratian. Qui autem propter peccatum
iubetur deponi, post condignam penitenciam in suo ordine poterit
reparari.
Unde in Gangrensi Concilio legitur:
< Dokument zurück | | Dokument vor >