Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. De eo, qui pecunia uel populari tumultu, non canonica electione ordinatur.

Si quis pecunia uel gratia humana, aut populari
tumultu seu militari, sine canonica et concordi electione
cardinalium, et sequentium religiosorum clericorum
fuerit apostolicae sedi intronizatus, non Apostolicus, sed
apostaticus habeatur, liceatque cardinalibus et aliis
clericis timentibus Deum et laicis inuasorem anathematizare
et humano auxilio a sede apostolica pellere.
Quod si intra Urbem perficere nequiuerint, apostolica
auctoritate extra urbem congregati in loco, quo
eis placuerit, electionem faciant, concessa electo
auctoritate regendi et disponendi res et utilitatem sanctae


Romanae ecclesiae iuxta qualitatem temporis, quasi intronizatus
sit.
V. Pars. Gratian. Electio uero Romani pontificis etiam
cum deliberatione predecessoris fieri debet.
Unde Simacus ait: [in Sinodo Romana I. cap. 4.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

277/278
Gehe zu Spalte: