Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Si temeritate concertantium duo fuerint ordinati.

Si duo forte contra fas temeritate concertancium fuerint
ordinati, nullum ex eis futurum sacerdotem permittimus,
sed illum solum in sede apostolica permansurum
censemus, quem ex numero clericorum noua ordinatione
diuinum iudicium et uniuersitatis consensus elegerit.
IV. Pars. Gratian. Hoc autem capitulum non de eo
intelligendum est, qui uno per apostasiam ordinato a Cardinalibus
et religiosis clericis apostolicae sedi intronizatur, etiamsi ille
apostaticus ita cathedram B. Petri uiolenter tenuerit, ut canonica
electio intra Urbem fieri non ualeat.
Unde Nicolaus papa [II. in Concilio Romano] statuit,
dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

277/278
Gehe zu Spalte: