Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. De eodem.

Item ex Concilio Toletano IV. [c. 20.]
In ueteri lege ab anno uicesimo et quinto Leuitae
tabernaculo seruire iubentur, cuius auctoritatem in
canonibus et sancti Patres secuti sunt. Nos et diuinae
legis, et praeceptorum canonum inmemores, infantes et
pueros Leuitas facimus ante legitimam etatem, aut experientiam
uitae; ideoque ne ulterius fiat a nobis, et diuina
lege, et canonicis ammonemur sententiis, sed a uicesimo
quinto anno etatis suae Leuitae consecrentur, et
a tricesimo presbiteri ordinentur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

273/274
Gehe zu Spalte: