Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Minoribus XXV. annis leuitica non prestetur benedictio.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 16. et 17.]
Episcopus benedictionem diaconatus minoribus quam
uiginti quinque annorum penitus non committat. §. 1. Sane
si coniugati iuuenes consenserint ordinari, etiam uxorum
uoluntas ita requirenda est, ut sequestrato mansionis cubiculo,
religione promissa, posteaquam pariter conuersi
fuerint, ordinentur. §. 2. Presbiterum uero uel episcopum
ante triginta annos, id est antequam ad uiri perfecti
etatem perueniat, nullus metropolitanorum ordinare


presumat, ne per etatem (quod aliquociens euenit) aliquo
errore culpetur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

273/274
Gehe zu Spalte: