Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. III. De eodem.

Item Siricius Papa. [ad Himerium Tarraconensem,
epist. I. cap. 9.]
Quicumque itaque se ecclesiae uouit obsequiis a
sua infantia, ante pubertatis annos baptizari et lectorum


debet ministerio sociari; qui ab accessu adolescentiae
usque ad trigesimum etatis annum si probabiliter
uixerit, una tantum, et ea, quam uirginem communi per
sacerdotem benedictione percepit, uxore contentus, acolitus
et subdiaconus esse debebit, postquam ad diaconii gradum
(si se ipsum primitus, continentia preeunte, dignum
probauerit) accedat. Ubi si ultra quinque annos laudabiliter
ministrauerit, congrue presbiteratum consequatur.
Exinde post decennium episcopalem cathedram poterit
adipisci, si tamen per hec tempora integritas suae uitae
ac fidei eius fuerit approbata. Qui uero iam etate grandeuus,
melioris propositi conuersatione prouocatus, ex laico
ad sacram miliciam peruenire festinat, desiderii sui fructum
non aliter obtinebit, nisi eo quo baptizatur tempore statim
lectorum aut exorcistarum numero societur, si tamen eum
unam habuisse uel habere, et hanc uirginem accepisse constet
uxorem. Qui, dum initiatus fuerit, expleto biennio, per
quinquennium aliud acolitus et subdiaconus fiat, et sic ad
diaconatum, si per hec tempora dignus iudicatus fuerit,
prouehatur. Exinde iam accessu temporum presbiterio uel
episcopatui, si eum plebis ac cleri euocauerit electio,
non inmerito societur.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

271/272