Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Que interualla temporis in singulis gradibus sint obseruanda.

In singulis gradibus hec tempora sunt obseruanda, si ab
infantia ecclesiasticis ministeriis nomen dederit, ut inter
lectores et exorcistas quinquennio teneatur, exinde acolitus
uel subdiaconus quatuordecim annis fiat, et sic ad benedictionem
diaconatus, si meretur, accedat, in quo ordine
quinque annis, si inculpate gesserit, adherere debebit.
Exinde suffragantibus stipendiis, per tot gradus datis propriae
fidei documentis, sacerdotium poterit promereri,
de quo loco, si eum exactior uita ad bonos mores perduxerit,
summum pontificatum sperare debebit. §. 1. Defensores
etiam ecclesiae, qui ex laicis fiunt, supradicta obseruatione
teneantur, si meruerint in ordine esse clericatus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

271/272
Gehe zu Spalte: