Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Quare die dominico sacerdotum ordinationes celebrentur.

Item. [eodem cap.]
IV. Pars. Quod die dominico ordinationes sacerdotum
celebrentur, non tantum ex consuetudine, sed
etiam ex apostolica nouimus uenire doctrina, scriptura
manifestante, quod, cum apostoli Paulum et Barrabam ex
Spiritus sancti precepto ad euangelium gentibus mitterent
predicandum, ieiunantes et orantes inposuerunt eis manus,
ut intelligamus, quanta et dantium, et accipientium deuotione
sit curandum, ne tantae benedictionis sacramentum negligenter
uideatur inpletum. Et ideo pie et laudabiliter
apostolicis morem gesseris institutis, si hanc ordinandorum
formam sacerdotum per ecclesias, quibus Dominus preesse
te uoluit, etiam ipse seruaueris, ut his, qui consecrandi
sunt, numquam benedictio, nisi in die dominicae resurrectionis


tribuatur, cui a uespere sabati initium constat
ascribi, que tantis diuinarum dispensationum misteriis
est consecrata, ut, quicquid a Domino est insigne constitutum,
in huius diei dignitate sit gestum. In hac mundus
sumpsit exordium: in hac per resurrectionem et mors
interitum, et uita accepit principium.


[PALEA.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

265/266
Gehe zu Spalte: