Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. IV. De eodem.

Item Leo Episcopus Dioscoro Alexandrino Episcopo.
[epist. LXXIX. cap. 1.]
Quod a Patribus nostris propensiori cura nouimus
esse seruatum, a nobis quoque uolumus custodiri, ut non
passim diebus omnibus sacerdotalis uel leuitica ordinatio
celebretur, sed post diem sabati eiusque noctis, que
in prima sabati lucescit, exordia consecrandi eligantur, in
quibus his, qui consecrandi sunt, ieiunis et a ieiunantibus
sacra benedictio conferatur. Quod eiusdem obseruantiae
erit, si mane ipso die dominico, continuato sabati ieiunio,
ordinatio celebretur, a quo tempore precedentis noctis
initia non recedunt, quod ad diem resurrectionis (sicut
etiam in pasca Domini declaratur) pertinere non dubium est.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

265/266