Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. Si unus tantum in prouincia remanserit episcopus, ad consecrationem episcopi de uicina prouincia episcopi conuocentur.

Si forte in prouincia unum tantum remanere episcopum
contigerit, superstes episcopus conuocet episcopos uicinae
prouinciae, et cum eis ordinet conprouinciales sibi episcopos.
Quod si facere neglexerit, populi conueniant episcopos
uicinae prouinciae, et illi prius commoneant episcopum, qui
in eadem prouincia commoratur, et ostendant, quod sibi
petant populi rectorem, et doceant iustum esse, ut ueniat
ipse, et cum eis ordinet episcopum. Sed si litteris
conuentus tacuerit et dissimulauerit, nichilque rescripserit,
tunc satisfaciendum est populis, ut ueniant ex uicina prouincia,
et episcopum ordinent.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

251/252
Gehe zu Spalte: