Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. De eodem.

Si quis in metropolitana ciuitate episcopus non fuerit
ordinatus, posteaquam suscepta benedictione per metropolitani
litteras honorem episcopi fuerit adeptus, id optimum
esse decreuimus, ut postmodum statuto tempore, id
est inpletis duobus mensibus, se metropolitani sui presentet
aspectibus, ut ab illo monitis ecclesiasticis instructus
plenius quid obseruare debeat recognoscat. Quod
si forte hoc implere neglexerit, in sinodo increpatus a
fratribus corrigatur. Et si forte infirmitate aliqua ne hoc


inpleat fuerit inpeditus, hoc suis litteris metropolitano
indicare procuret.
III. Pars. Gratian. His auctoritatibus datur intelligi,
quod episcopi a conprouincialibus suis debent ordinari. Sed
queritur, si in prouincia fuerint plurimi episcopi, et contigerit
forte unum remanere episcopum, quid fieri debeat? Ille, quia
solus est, non potest ordinare episcopum; conprouinciales non
habet, cum quibus consecrare episcopum ualeat. Cum ergo
talis necessitas fuerit, quid faciendum sit, in Sardicensi Concilio
diffinitur, in quo [cap. 5.] sic statutum legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

251/252
Gehe zu Spalte: