Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Episcopi a suo metropolitano, et ipse ab eisdem consecretur.

Item Gelasius uniuersis episcopis per Dardaniam.
II. Pars. Quia per ambitiones illicitas non pudet quosdam
ecclesiarum iura turbare, ac priuilegia, que metropolitanis


uel prouincialibus episcopis decreuit antiquitas,
temeraria presumptione peruadere, propter quod etiam
communionis apostolicae desiderant tenere dissidium,
quod scilicet ab eius auctoritate diuisi uel inpune proprias
usurpationes exerceant, non respicientes, quia eterno
iudici rationem tam de catholicae sinceritatis iniuria, quam
de traditionum preiudiciis paternarum non sine perpetuae
sint dampnationis interitu reddituri, si in hac obstinatione
permanserint, karitatem uestram duximus instruendam,
ut uos omnes in commune fratres, per Dardaniam, siue
per contiguam quamque prouinciam constituti, qui uos sub
metropolitanis uestris esse meministis, et ab eisdem substitui
decernentes, sicut uetus consuetudo deposcit,
unanimiter studeatis antistites, et uicissim, si metropolitanus
humanae condicionis sorte recesserit, a conprouincialibus
episcopis, sicut forma transmisit, sacrari omnibus
modis censeatis, neque sibi quod uobis antiqua dispositione
concessum est patiamini uendicare; quatinus et inter
ipsas aduersantium uoluntatum procellas ueterum regulas
nullatenus custodire cessetis, sicut persecutionum tempore
diuersarum patres nostros constanter fecisse non dubium est.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

247/248
Gehe zu Spalte: