C. V. Non ordinetur episcopus extra conscientiam metropolitani.
Item Innocentius. [Papa ad Victricium EpiscopumRothomagensem epist. II. c. I.]
Extra conscientiam metropolitani nullus audeat ordinare
episcopum. Integrum enim est iudicium, quod plurimorum
sentenciis confirmatur. Nec unus episcopus presumat
ordinare episcopum, ne furtiuum beneficium prestitum
uideatur. Hoc enim et sinodus Nycena constituit atque
constituendo diffiniuit.