Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIV.

In ordinatione prepositi illa semper consideretur ratio,
ut hic constituatur, quem sibi omnis concors congregatio
secundum timorem Dei siue etiam pars congregationis
(quamuis parua) saniori consilio elegerit. Vitae autem
merito et sapientia eligatur qui ordinandus est, etiamsi
ultimus fuerit in ordine congregationis. Quod si etiam
omnis congregatio uiciis suis (quod absit) consentientem
personam pari consilio elegerit, et uicia ipsa aliquatenus in
notitiam episcopi, ad cuius diocesin pertinet locus ipse,
uel ad alios uicinos prepositos uel Christianos claruerint,
prohibeant prauorum preualere consensum, et domui Dei
constituant dignum dispensatorem. ]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

231/232
Gehe zu Spalte: