Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIII. De eodem.

Item. [eadem epist. c. 5.]
Nullus inuitis detur episcopus. Tunc alter de
altera ecclesia eligatur, si de ciuitatis ipsius clero,
cuius est episcopus ordinandus, nullus (quod euenire
non credimus) dignus poterit reperiri. Primum enim illi
reprobandi sunt, ut aliqui de alienis ecclesiis merito preferantur.
Habeat unusquisque suae fructum miliciae in ecclesia,
in qua suam per omnia offitia transegit etatem. In
aliena stipendia minime alter obrepat, nec alii debitam
alter audeat sibi uendicare mercedem. Sit facultas clericis
renitendi, si se uiderint pregrauari, et quem sibi
ingeri ex transuerso uiderint non timeant refutare.
Qui etsi non debitum premium, uel liberum de eo, qui
eos recturus est, debent habere iudicium.




[PALEA.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

231/232
Gehe zu Spalte: