Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. De eodem.

Item Leo Episcopus. [ad Episcopos Africanos, epist.
LXXXV. al. LXXXVII. c. 1.]
Miramur tantum apud uos per occasionem temporis
impacati aut ambientium presumptionem aut tumultum
ualuisse popularem, ut indignis quibusque et longe extra
sacerdotale meritum constitutis pastorale fastigium et gubernatio
ecclesiae crederetur. Non est hoc consulere populo,
sed nocere, nec prestare regimen sed augere
discrimen. Integritas enim presidentium salus est subditorum,
et ubi est incolumitas obedientiae, ibi sana est
forma doctrinae. §. 1. Principatus autem, etc. et infra.
§. 2. Quod si in quibuslibet ecclesiae gradibus prouidenter
scienterque curandum est, ut in domo Domini nichil sit
inordinatum nichilque preposterum, quanto magis elaborandum
est, ut in electione eius, qui supra omnes gradus constituitur,
non erretur? Nam totius familiae Domini status
et ordo nutabit, si quod requiritur in corpore non inuenitur
in capite. Ubi est illa B. Pauli apostoli per Spiritum
Dei emissa preceptio? qua in persona Timothei omnium
sacerdotum Christi numerus eruditur, et inde unicuique


nostrum dicitur: "Manus cito nemini inposueris, neque
communices peccatis alienis." Quid est cito manus
inponere? etc. et infra. §. 3. Sicut enim boni operis
sibi conparat fructum, qui rectum tenet in eligendo sacerdote
iudicium, ita graui semetipsum afficit dampno, qui
ad suae dignitatis collegium sublimat indignum. Non
enim in cuiusquam persona pretermittendum est quod
institutis generalibus continetur, nec putandus est honor ille
legitimus, qui fuerit contra diuinae legis precepta collatus.
§. 4. Merito Patrum beatorum uenerabiles sanctiones,
cum de sacerdotum electione loquerentur, eos
demum sacris amministrationibus idoneos censuerunt,
quorum omnis etas a puerilibus exordiis usque ad perfectiores
annos per disciplinae ecclesiasticae stipendia cucurrisset,
ut unicuique testimonium prior uita preberet, nec
potest de eius prouectione dubitari, cui pro laboribus
multis, pro moribus castis, pro actibus strenuis celsioris
loci premium debetur. §. 5. Si enim ad honores mundi
sine suffragio temporis, sine merito laboris indignum est
peruenire, et notari ambitus solent, quos probitatis documenta
non adiuuant, quam diligens et quam prudens habenda
est dispensatio diuinorum munerum et celestium dignitatum?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

227/228
Gehe zu Spalte: