C. IV. Non eligatur in episcopum nisi in sacris ordinibus constitutus.
Nullus in episcopatum eligatur, nisi in sacris ordinibusreligiose uiuens inuentus fuerit. Sacros autem ordines
dicimus diaconatum et presbiteratum. Hos siquidem
solos primitiua legitur habuisse ecclesia, subdiacones uero,
quia et ipsi altaribus ministrant, oportunitate exigente
concedimus, si tamen spectatae sint religionis et scientiae.
Quod ipsum non sine Romani Pontificis uel metropolitani
scientia fieri permittimus.
Gratian. Alterum uero, ut in episcopum uel archiepiscopum
nisi in sacris ordinibus constitutus non eligatur, propter dignitatem
ordinis statutum est.