Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. De eodem.

Item Innocentius II. [in Concilio Romano, c. 10.]
Innouamus autem et precipimus, ut nullus in archidiaconum
uel decanum nisi diaconus uel presbiter ordinetur.


Archidiaconi uero, uel decani, uel prepositi, qui infra ordines
prenominatos existunt, si inobedientes ordinari contempserint,
honore suscepto priuentur. Prohibemus autem,
ne adolescentibus, uel infra sacros ordines constitutis, sed
qui prudentia et merito uitae clarescant, predicti concedantur
honores.
Gratian. Horum unum propter procacitatem quorumdam
statutum est, qui nomen prepositurae adepti offitium contempnunt,
nolentes fieri sacerdotes; alias autem inane esset, cum
etiam in episcopum eligi possint in subdiaconatu constituti, iuxta
illud Urbani Papae:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

225/226
Gehe zu Spalte: