Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Non parentum, sed propria culpa quemque condempnat.

Item Ieronimus in epistola contra Rufinum.
Nasci de adulterio non est eius culpa, qui nascitur, sed
illius, qui generat. Quomodo in seminibus non peccat terra,
que confouet non semen, quod in sulcis iacitur, non
humor et calor, quibus temperata frumenta in germen
pullulant, sed, uerbi gratia, fur et latro, qui fraude et ui eripit
semina: sic genus humanum recipit terra, id est uulua,
quod suum est et receptum confouet, confotum corporat,
corporatum in membra distinguit, et inter illas sacri uentris
angustias Dei manus semper operatur, idemque est
corporis creator et animae. Noli despicere bonitatem
figuli, qui te plasmauit et fecit ut uoluit. Ipse est Dei
uirtus et Dei sapientia, qui in utero uirginis edificauit sibi
domum. Iepte, inter uiros sanctos Apostoli uoce numeratus,
meretricis est filius. Esau de Rebecca et Isaac,
hispidus tam mente quam corpore, quasi bonum triticum
in lolium auenasque degenerat, quia non in seminibus, sed
in uoluntate nascentis causa uiciorum est atque uirtutum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

221/222
Gehe zu Spalte: