C. IV. De eodem.
Item Iohannes Crisostomus supra Mattheumhomilia III. [c. 1.]
Numquam de uiciis erubescamus parentum, sed unum illud
queramus semperque amplectamur, uirtutem uidelicet.
Huiusmodi enim, etiamsi alienigenam habet matrem,
etiamsi fornicatione pollutam uel quolibet huiusmodi
dedecore sordidatam, nichil tamen de eius aut uilitate fuscabitur,
aut crimine polluetur. Quod si fornicatorem ipsum
ad meliora conuersum nequaquam uita conmaculat prior,
multo magis ex meretrice natus et adultera, si propria uirtute
decoretur, parentum suorum non decoloratur obprobriis.
Item: §. 1. Non est omnino, non est nec de uirtute
nec de uicio parentum aut laudandus aliquis, aut culpandus,
nemo inde uere aut obscurus, aut clarus est, imo etiam
considerantius aliquid dicamus ac expressius, nescio, quomodo
ille magis resplendet, qui ex parentibus a uirtutibus
prorsus alienis, ipse tamen fuerit Dei uirtute mirabilis.