Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Annuae suspensioni subiaceat, qui preter canonum formam aliquem ordinat.

Item ex Concilio Arelatensi IV. [c. 3.]
Nullus penitentem, nullus digamum, nullus uiduarum
maritos in predictis honoribus audeat ordinare. Et
licet hec iam prope omnium canonum instituta contineant,
tamen ne cuicumque sacerdotum supplicantium
(sicut iam diximus) inportunitas uel suggestio iniqua
subripiat, necesse fuit, ut nunc seueriorem regulam sibi
uelint Domini sacerdotes inponere. Et ideo, quicumque ab
hac die contra ea, que superius conprehensa sunt, clericum
ordinare presumpserit, ab ea die, qua hoc ei potuerit
approbari, anno integro missas cantare non presumat.
Quam rem si quis obseruare noluerit, et contra constitutum
fratrum faciens missas celebrare presumpserit, ecclesiae
communione priuetur, et ab omnium fratrum communione
se nouerit alienum, quia dignum est, ut seueritatem
ecclesiasticae disciplinae sentiat, qui salubriter a
sanctis Patribus instituta obseruare contempnit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

215/216
Gehe zu Spalte: