C. I. Qui de monasterialibus disciplinis ad clericale munus accedit et de laicis, anteacta eius uita examinetur.
Priscis igitur pro sua reuerentia manentibus institutis,(que, ubi nulla rerum uel temporum perurget
angustia, regulariter conuenit custodiri), quia eatenus ecclesiae
uel cunctis uel sufficientibus priuatae sunt ministeriis,
ut plebibus ad se pertinentibus diuina munera
subplere non ualeant, concedimus, ut, si quis monasterialibus
disciplinis eruditus ad clericale munus accedit,
etiam de laicis, anteacta eius uita requiratur,
§. 1. ne sit aliquo facinore infectus, uel illitteratus, uel
bigamus, uel ab adolescentia sortitus, uel corpore uitiatus,
uel seruilis uel originariae condicionis, uel curiae uel publicarum
nexibus rerum inplicatus, uel publica penitencia
notatus, uel nulla congruentis temporis expectatione discussus.