Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXIV. Que sint obseruandas in solempni penitencia.

Item ex eodem.
In capite quadragesimae omnes penitentes, qui publicam
suscipiunt aut susceperunt penitenciam, ante fores ecclesiae
se representent episcopo ciuitatis, sacco induti, nudis
pedibus, uultibus in terram demissis reos se esse ipso
habitu et uultu protestantes. Ibi adesse debent
decani, id est archipresbiteri parrochiarum et presbiteri
penitencium, qui eorum conuersationem diligenter
inspicere debent, et secundum modum culpae penitenciam
per prefatos gradus iniungere. Post hec eos in ecclesiam
introducat, et cum omni clero septem penitenciae
psalmos in terram prostratus cum lacrimis
pro eorum absolutione decantet; tunc resurgens ab
oratione, iuxta quod canones iubent, manus eis inponat,
aquam benedictam super eos spargat, cinerem prius
mittat, deinde cilicio capita eorum operiat, et cum gemitu
et crebris suspiriis denunciet eis, quod sicut Adam proiectus
est de paradiso, ita et ipsi pro peccatis ab ecclesia abiciuntur;
postea iubeat ministris, ut eos extra ianuam
ecclesiae expellant, clerus uero prosequatur eos cum responsorio:
"In sudore uultus tui uesceris pane tuo, etc." ut,
uidentes sanctam ecclesiam pro facinoribus suis tremefactam
atque commotam, non paruipendant penitenciam. In
sacra autem Domini cena rursus ab eorum decanis et
eorum presbiteris ecclesiae liminibus represententur.
Gratian. Hanc penitenciam nulli umquam clericorum agere
conceditur, atque ideo huiuscemodi penitentes ad clerum admitti
prohibentur.


Unde in Cartaginensi Concilio V. [cap. 11.] statutum
legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

201/202
Gehe zu Spalte: