Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXIII. Quomodo penitentes ad penitenciam accedant.

Penitentes tempore, quo penitenciam petunt, inpositionem
manuum et cilicium super capita a sacerdote
(sicut ubique statutum est) consequantur. Si autem
comas non deposuerint, aut uestimenta non mutauerint,
abiciantur et nisi digne penituerint, non recipiantur.
Iuuenibus etiam penitencia propter etatis fragilitatem non
facile committenda est. Viaticum tamen omnibus in morte
positis non est negandum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

201/202
Gehe zu Spalte: