Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LIV. Post negationem in fide et gradu Petrus profecit.

Item Ambrosius in omelia L.
Fidelior factus est Petrus, postquam fidem se perdidisse
defleuit; atque ideo maiorem gratiam reperit quam amisit.
Tamquam bonus enim pastor tuendum gregem accepit, ut
qui sibi ante infirmus fuerat, fieret omnibus firmamentum,
et qui se interrogationis temptacione nutauerat,
ceteros fidei stabilitate fundaret. Denique pro soliditate
deuotionis ecclesiarum petra dicitur, sicut ait Dominus:
"Tu es Petrus et cetera." Petra enim dicitur, eo quod
primus in nationibus fidei fundamenta posuerit, et tamquam
saxum immobile totius operis Christiani compagem
molemque contineat.
VI. Pars. Gratian. Item obicitur, penitentes ad sacros
ordines promoueri non debent: non ergo lapsi post penitencia
ad maiora pertingere possunt.


Unde in Cartaginensi Concilio IV. [cap. 68. et 69.]
legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

197/198
Gehe zu Spalte: