Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LII. Lapsi in suis ordinibus reparari possunt, sed non

ad maiora conscendere.
Hii, qui altario sancto deseruiunt, si subito


flenda carnis fragilitate corruerint, et Domino respiciente
digne penituerint, ita ut mortificato corpore cordis contriti
sacrificium Deo offerant, maneat in potestate pontificis uel
ueraciter afflictos non diu suspendere, uel desidiosos prolixiori
tempore ab ecclesiae corpore segregare; ita tamen,
ut sic offitiorum suorum loca recipiant, ne possint ad altiora
offitia ulterius promoueri.
[PALEA.
§. 1. Quod si iterato uelut canes ad uomitum reuersi
fuerint, et ueluti sues in uolutabris luti iacuerint,
non solum dignitate offitii careant, sed etiam sanctam communionem
nisi in exitu non percipiant. ]
Gratian. Sed exemplo B. Petri (qui postquam trinae negationis
maculas confessione diluit amoris, non solum in gradu sui
apostolatus remansit, uerum etiam in pastorem totius ecclesiae a
Christo institui meruit,) probantur lapsi post dignam penitenciam
non solum propria offitia retinere, sed etiam ad maiora posse
conscendere. Quod autem B. Petrus post negationem pastor
ecclesiae a Domino sit institutus, probatur auctoritate B. Gregorii,
qui in omelia dominicae resurrectionis de eodem principe
apostolorum scribit, dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

197/198
Gehe zu Spalte: