Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Aduersus naturale ius nulli quicquam agere licet.

Que contra mores hominum sunt flagitia, pro morum
diuersitate sunt uitanda, ut pactum gentis inter se aut
consuetudine ciuitatis, uel lege firmatum, nulla ciuis aut
peregrini libidine uioletur. Turpis est enim omnis pars suo
uniuerso non congruens. §. 1. Cum autem Deus aliquid
contra morem aut pactum quorumlibet iubet, etsi numquam
ibi factum est, faciendum est; et si omissum, instaurandum;
et si statutum non erat, instituendum est.
§. 2. Si enim regi licet in ciuitate, cui regnat, iubere aliquid,
quod neque ante ipsum quisquam, nec ipse umquam


iusserat, et non contra societatem ciuitatis eius obtemperatur,
immo contra societatem si non obtemperatur:
(generale quippe pactum est societatis humanae, obtemperare
regibus suis,) quanto magis Deo regnatori uniuersae
creaturae suae, ad ea, que iusserit, sine dubitatione
seruiendum est? Sicut enim in potestatibus societatis humanae
maior potestas minori ad obediendum preponitur,
ita Deus omnibus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

13/14
Gehe zu Spalte: