Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Iure diuino omnia sunt communia omnibus: iure uero constitutionis hoc meum, illud alterius est.

Quo iure defendis uillas ecclesiae, diuino, an humano?


Diuinum ius in scripturis diuinis habemus, humanum
in legibus regum. Unde quisque possidet, quod
possidet? Nonne iure humano? Nam iure diuino "Domini
est terra et plenitudo eius." Pauperes et diuites
Deus de uno limo fecit, et pauperes et diuites una terra
supportat. Iure ergo humano dicitur: hec uilla mea est,
hec domus mea est, hic seruus meus est. Iura autem
humana iura imperatorum sunt: quare? Quia ipsa iura humana
per imperatores et reges seculi Deus distribuit generi
humano. Item. §. 1. Tolle iura imperatoris, et quis
audet dicere: hec uilla mea est, meus est iste seruus,
hec domus mea est? Si autem, teneantur ista ab
hominibus, regum iura fecerunt, uultis reticeamus leges,
ut gaudeatis? etc. Item. §. 2. Relegantur leges,
ubi manifeste preceperunt imperatores, eos, qui preter
ecclesiae catholicae communionem usurpant sibi nomen
Christianum, nec uolunt in pace colere pacis auctorem,
nihil nomine ecclesiae audeant possidere. §. 3. Sed dicitis
quid nobis et imperatori? Sed ut iam dixi, de iure
humano agitur. Apostolus uoluit seruiri regibus, uoluit
honorari reges, et dixit: "Regem reueremini." Noli
dicere, quid mihi et regi? Quid tibi ergo et possessioni?
Per iura regum possidentur possessiones. Dixisti, quid mihi
et regi? Noli dicere possessiones tuas, quia ipsa iura renuntiasti
humana, quibus possidentur possessiones.
II. Pars. Gratianus. Dignitate uero ius naturale simpliciter
preualet consuetudini et constitutioni. Quecunque enim
uel moribus recepta sunt, uel scriptis comprehensa, si naturali
iuri fuerint aduersa, uana et irrita sunt habenda.
Unde Augustinus ait, libro II.: [lib. III. Confessionum c.8]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

11/12
Gehe zu Spalte: