Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Indoctus, terrena lucra quaerens, uitiosus ordinari non debet.

Item Ieronimus super Malachiam. [ad c. 1. u. 7. 8.]
Sacerdotes nomen Domini despiciunt, et, quantum ad
se, panem pollutum offerunt, qui ad altare indigne accedunt,
quique dato munere sacerdotium presumunt. Panem quoque
polluit, qui doctrinam Domini in populo male dispertit,
et qui honorat potentem et despicit pauperem. Et
infra: §. 1. "Si offeratis cecum ad immolandum, nonne
malum est?" etc. Superius accusati de panibus nunc accusantur
de uictimis. Cecum animal offert, qui ordinat indoctum
in loco docti, magistrumque facit, qui uix discipulus
esse poterat. Claudum offert, qui lucra terrena querentem
locat, utpote pedem in diuersa ponentem, unum in
diuinis, alterum in carnalibus, cui potest inferri illud de
libro Regum: "Usquequo claudicas in duas partes?"
Languidum offert, qui uitiosum pro religioso habet, quique
tardum et pigrum probat pacientem, dicens illum negligentiae
redarguendum. Indignum est enim dare Deo
quod dedignatur homo.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

177/178
Gehe zu Spalte: