Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Qui uiciis maculatus est sacrificium Deo offerre non debet.

Hinc etenim superna uoce ad Moysen dicitur in
Leuitico: "Loquere ad Aaron: homo de semine tuo per
familias, qui habuerit maculam, non offerat panem
Deo suo, nec accedat ad ministerium eius." Ubi et
repente subiungitur; "Si cecus fuerit, si claudus, si uel
paruo uel grandi uel torto naso, si fracto pede, si mancus,
si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo,
si iugem scabiem, si impetiginem in corpore, uel ponderosus."
§. 1. Cecus quippe est, qui supernae lumen contemplationis
ignorat, qui presentis uitae tenebris pressus, dum
lucem uenturam nequaquam diligendo conspicit, quo gressus
operis porrigat nescit. Hinc etenim prophetante
Anna dicitur in libro Regum: "Pedes sanctorum suorum
seruabit, et impii in tenebris conticescent." §. 2. Claudus
uero est, qui quidem quo pergere debeat aspicit, sed per
infirmitatem mentis uitae uiam perfecte non ualet tenere
quam uidet; quia uidelicet quis ad uirtutis statum dum
fluxa consuetudine non erigitur, quo desiderium innititur,
illuc gressus operis efficaciter non sequitur. Hinc
etenim Paulus dicit ad Ebreos: "Remissas manus et
dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus
uestris, ut non claudicans erret, magis autem sanetur".
§. 3. Paruo autem naso est, qui ad tenendam mensuram
discretionis idoneus non est. Naso quippe odores
fetoresque discernimus. Recte ergo per nasum discretio
exprimitur, per quam uirtutes eligimus, delicta reprobamus.
Unde et in laude sponsae dicitur in canticis canticorum:
"Nasus tuus sicut turris, que est in Libano," quia nimirum
sancta ecclesia que ex causis singulis temptamenta prodeant
per discretionem conspicit, et uentura uiciorum bella ex alto
deprehendit. Sed sunt nonnulli, qui, dum estimari hebetes
nolunt, sepe se in quibusdam inquisitionibus plus
quam necesse est exercentes ex nimia subtilitate falluntur.
Unde hic quoque subditur: "uel grandi uel torto naso."
Nasus etenim grandis et tortus est discretionis subtilitas
inmoderata, que, dum plus quam decet excreuerit, actionis


suae rectitudinem ipsa confundit. §. 4. Fracto autem pede
uel manu est, qui uiam Domini pergere omnino non
ualet, atque a bonis actibus funditus exors uacat, quatenus
hec non ut claudus saltem cum infirmitate teneat, sed ab his
omnimodo alienus existat. §. 5. Gibbus uero est, quem
terrenae sollicitudinis pondus deprimit, ne umquam ad
superna respiciat, sed solis his, que in infimis calcantur,
intendat, quid et si quando aliquid ex bono patriae celestis
audierit ad hoc, nimirum peruersae consuetudinis pondere
pregrauatus, cordis faciem non attollit, qui cogitationis
statum erigere non ualet, quem terrenae usus sollicitudinis
curuum tenet. Ex horum quippe specie Psalmista dicit in
Psalmo XXXVII.: "Incuruatus sum et humiliatus sum
usquequaque." Quorum culpam quoque per semetipsam
ueritas reprobans ait in Luca: "Semen autem, quod in
spinis cecidit, hi sunt, qui audierunt et a sollicitudinibus
et diuiciis et uoluptatibus uitae euntes suffocantur,
et non referunt fructum." §. 6. Lippus uero est, cuius
quidem ingenium ad cognitionem ueritatis emicat, sed
tamen hoc carnalia opera obscurant. In lippis quippe
oculis pupillae sanae sunt, sed humore defluenti infirmantes
palpebrae grossescunt, quorum quia infusione
crebra atteritur, etiam acies pupillae uitiatur. Et sunt
nonnulli, quorum sensum carnalis uitae operatio sauciat, qui
uidere recta subtiliter per ingenium poterant, sed usu
prauorum actuum caligant. Lippus itaque est, cuius sensum
natura exacuit, sed conuersationis prauitas confundit,
cui bene per Angelum dicitur in Apocalypsi: "Colirio
inunge oculos tuos, ut uideas." Colirio quippe oculos ut
uideamus inungimus, cum ad cognoscendam ueri luminis
claritatem intellectus nostri aciem medicamine bonae operationis
adiuuamus. §. 7. Albuginem uero habet in oculo, qui
ueritatis lucem uidere non sinitur, quia arrogantia sapientiae
seu iusticiae cecatur. Pupilla namque oculi nigra uidet,
albuginem, tollerans nichil uidet, quia uidelicet sensus humanae
cogitationis, si stultum se peccatoremque intelligit,
cognitionem intimae claritatis apprehendit. Si autem candorem
sibi iusticiae seu sapientiae tribuit, a luce se supernae
cognitionis excludit, et eo claritatem ueri luminis nequaquam
penetrat, quo se apud se per arrogantiam exaltat, sicut de
quibusdam dicitur ad Romanos: "Dicentes enim se
esse sapientes, stulti facti sunt." §. 8. Iugem uero habet
scabiem, cui carnis petulantia sine cessatione dominatur. In
scabie etenim feruor uiscerum ad cutem trahitur, per quam
recte luxuria designatur, quia si cordis temptatio usque ad
operationem prosilit, nimirum feruor intimus usque ad cutis
scabiem prorumpit, et foris iam corpus sauciat, quia dum in
cogitatione uoluptas non reprimitur, etiam in actione dominatur.
Quasi enim cutis pruriginem Paulus curabat
abstergere, cum dicebat ad Corinthios: "Temptatio non
apprehendat uos, nisi humana," ac si aperte diceret:
Humanum quidem est in corde temptationem perpeti, demoniacum
uero est temptationis certamine et operatione
superari. §. 9. Impetiginem quoque habet in corpore
quisquis auaricia uastatur in mente, que si in paruis non
compescitur, nimirum sine mensura dilatatur. Inpetigo


quippe sine dolore corpus occupat et absque occupati tedio
excrescens membrorum decorem fedat, quia et auaritia
capti animum, dum quasi delectat, exulcerat, dum adipiscenda
queque cogitationi obicit, ad inimicicias accendit,
et dolorem in uulnere non facit, quia estuanti animo ex culpa
habundantiam promittit. Sed decor membrorum perditur,
quia aliarum quoque uirtutum per hanc pulcritudo deprauatur,
et quasi totum corpus exasperat, quia per uniuersa
animum subplantat, Paulo adtestante, qui ait ad Timotheum:
"Radix omnium malorum est cupiditas." §. 10.
Ponderosus uero est, qui turpitudinem non exercet opere,
sed tamen ab hac cogitacione continua sine moderamine
grauatur in mente; qui nequaquam quidem usque ad opus
nefarium rapitur, sed eius animus uoluptate luxuriae sine
ullo repugnationis stimulo delectatur. Vicium quippe
est ponderis, cum humor uiscerum ad uirilia labitur, que
profecto cum molestia dedecoris intumescunt. Ponderosus
ergo est, qui totis cogitacionibus ad lasciuiam defluens, pondus
turpitudinis gestat in corde; et quamuis praua non
exerceat opera, ab his tamen non eleuatur mente,
nec ad usum boni operis in aperto ualet assurgere, quia
grauat hunc in abditis pondus turpe. §. 11. Quisquis
ergo quolibet horum uitio subigitur, panes Domino
offerre prohibetur, ne profecto aliena delicta ualeat
diluere is, quem adhuc propria deuastant. §. 12. Quia
igitur paucis ad pastorale magisterium dignus qualiter
ueniat, atque indignus hoc qualiter pertimescat, ostendimus,
nunc is, qui ad illud digne peruenerit, in eo qualiter
uiuere debeat, demonstremus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

175/176
Gehe zu Spalte: