Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Ad sacros ordines usurarii promoueri non debent.

Item Gregorius ciuibus Neapolim. [lib. VIII. epist. 40.]
De Petro insuper ad nos peruenisse cognoscite, quia
solidos dederit ad usuras. Quod uos oportet cum
omni subtilitate perquirere, et si ita constiterit, alium
eligite, et ab huiusmodi persona uos suspendite sine mora.
Nam nos amatoribus usurarum nulla ratione manus inponimus.
Si uero subtili habita inquisitione hoc falsum esse
putaueritis, (quia persona eius nobis ignota est, et utrum


ita sit de simplicitate, quod ad nos perlatum est, ignoramus)
cum decreto a uobis facto ad nos eum uenire necesse
est ut uitam moresque ipsius sollicitius requirentes
sensum quoque pariter agnoscamus, ut, si huic iudicio
aptus extiterit, uestra in eum (adiuuante Domino) desideria
conpleamus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

169/170
Gehe zu Spalte: