Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. III. Temporalibus lucris deseruientes Deo nequaquam militare probantur.

Omnes huius seculi dilectores in terrenis rebus fortes
sunt, in celestibus debiles. Nam pro temporali gloria usque
ad mortem desudare appetunt, et pro spe perpetua nec
parum quidem in labore subsistunt; pro terrenis lucris quaslibet
iniurias tollerant, et pro celesti mercede uel tenuissimi
uerbi ferre contumelias recusant; terreno iudici toto etiam
die assistere fortes sunt, in oratione uero coram Domino uel
unius horae momento lassantur; sepe nuditatem, deiectionem,
famem pro acquirendis diuitiis atque honoribus tollerant,
et earum rerum se per abstinentiam cruciant, ad quas
adipiscendas festinant; superna autem laboriose querere
tanto magis dissimulant, quanto ea tardius putant retribui.
§. 1. Hi itaque quasi aliarum arborum more deorsum
uasti sunt, sursum augusti, quia fortes in inferiora
subsistunt, sed ad superiora deficiunt. At contra ex qualitate
palmarum designatur proficiens uita iustorum, qui nequaquam
sunt in terrenis desideriis fortes et in celestibus
debiles, sed longius atque distantius studiosos se Deo exhibent,
quam seculo fuisse meminerint. §. 2. Nam cum
quibusdam per predicatorem nostrum dicitur; "Humanum
dico propter infirmitatem carnis uestrae. Sicut enim exhibuistis
membra uestra seruire inmundiciae et iniquitati ad
iniquitatem, ita nunc, exhibete membra uestra seruire iusticiae
in sanctificationem," eorum proculdubio infirmitati
condescenditur, ac si eis apertius diceretur: Si nequaquam
amplius potestis, saltem tales estote in fructu bonorum
operum, quales fuistis dudum in actione uiciorum, ne
debiliores uos habeat sancta libertas aeris, quos in carne
ualidos habuit usus terrenae uoluptatis.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

169/170